Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
Amphitruonis, inquam, Sosia.
Mercvrivs
Ergo istoc magis,
 
quia vaniloquo's vaniloquus es , vapulabis: ego sum, non tu, Sosia.
Sosia
Ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut verberem. 380
Mercvrivs
Etiam muttis?
Sosia
Iam tacebo.
Mercvrivs
Quis tibi erust?
Sosia
Quem tu voles.
Mercvrivs
Quid igitur? qui nunc vocare?
Sosia
Nemo nisi quem iusseris.
Mercvrivs
Amphitruonis te esse aiebas Sosiam.
Sosia
Peccaveram,
 
nam Amphitruonis †socium ne me esse volui dicere.
Mercvrivs
Scibam equidem nullum esse nobis nisi me servom Sosiam. 385
 
fugit te ratió.
Sosia
Vtinam istuc pugni fecissent tui.
Mercvrivs
Ego sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi.
Sosia
Obsecro ut per pacem liceat te alloqui, ut ne vapulem.
Mercvrivs
Immo indutiae parumper fiant, si quid vis loqui.
Sosia
Non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus vales. 390
← Önceki Perde 1 · 14 / 24 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi