Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Prologos

[Textpart pr]
in Amphitruonis vertit sese imaginem
Mercvrivs
omnesque eum esse censent servi qui vident:
 
ita versipellem se facit quando lubet.
 
ego servi sumpsi Sosiae mi imaginem,
 
qui cum Amphitruone abiit hinc in exercitum, 125
 
ut praeservire amanti meo possem patri
 
atque ut ne, qui essem, familiares quaererent,
 
versari crebro hic cum viderent me domi;
 
nunc, cum esse credent servom et conservom suom,
 
haud quisquam quaeret qui siem aut quid venerim. 130
 
pater nunc intus suo animo morem gerit:
 
cubat complexus cuius cupiens maxime est;
 
quae illi ad legionem facta sunt memorat pater
 
meus Alcumenae: ílla illum censet virum
 
suom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meus pater 135
 
memorat, legiones hostium ut fugaverit,
 
quo pacto sit donis donatus plurimis.
 
ea dona, quae illic Amphitruoni sunt data,
 
abstulimus: facile meus pater quod volt facit.
 
nunc hodie Amphitruo veniet huc ab exercitu 140
← Önceki Prologos · 7 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi