Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Prologos

[Textpart pr]
nam cum Telobois bellum est Thebano poplo.
Mercvrivs
is prius quam hinc abiit ipsemet in exercitum,
 
gravidam Alcumenam úxorem fecit suam.
 
nam ego vos novisse credo iam ut sit páter meus,
 
quam liber harum rerum multarum siet 105
 
quantusque amator sit quod complacitum est semel.
 
is amare occepit Alcumenam clam virum
 
usuramque eius corporis cepit sibi,
 
et gravidam fecit is eam compressu suo.
 
nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius, 110
 
utrimque est gravida, et ex viro et ex summo Iove.
 
et meus pater nunc intus hic cum illa cubat,
 
et haec ob eam rem nox est facta longior,
 
dum cum illa quacum volt voluptatem capit;
 
sed ita adsimulavit se, quasi Amphitruo siet. 115
 
nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini,
 
quod ego huc processi sic cum servili schema:
 
veterem atque antiquam rem novam ad vos proferam,
 
propterea ornatus in novom incessi modum.
 
nam méus pater intus núnc est eccum Iuppiter; 120
← Önceki Prologos · 6 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi