Thesauros Edebiyat Komedya Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Prologos

[Textpart pr]
nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis
Mercvrivs
vidi, Neptunum Virtutem Victoriam
 
Martem Bellonam, commemorare quae bona
 
vobis fecissent) quis bene factis meus pater,
 
deorum regnator architectus omnibus? 45
 
sed mos numquam illi fuit patri meo,†
 
ut exprobraret quod bonis faceret boni;
 
gratum arbitratur esse id a vobis sibi
 
meritoque vobis bona se facere quae facit.
 
Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar, 50
 
post argumentum huius eloquar tragoediae.
 
quid? contraxistis frontem, quia tragoediam
 
dixi futuram hanc? deus sum, commutavero.
 
eandem hánc, si voltis, faciam ex tragoedia
 
comoedia ut sit omnibus isdem vorsibus. 55
 
utrum sit an non voltis? sed ego stultior,
 
quasi nesciam vos velle, qui divos siem.
 
teneo quid animi vostri super hac re siet:
 
faciam ut commixta sit: sit tragicomoedia.
 
nam me perpetuo facere ut sit comoedia, 60
← Önceki Prologos · 3 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi