Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 5

[Textpart 4]
Odium. Ille alter sine labore patria potitur commoda:
DEMEA.
Illum amant, me fugitant: illi credunt consilia omnia;
 
Illum diligunt; apud illum sunt ambo: ego desertus sum.
 
Illum ut vivat optant; meam autem mortem exspectant. Scilicet 875
 
Ita eos meo labore eductos maximo hic fecit suos
 
Paulo sumptu: miseriam omnem ego capio; hic potitur gaudia.
 
Age, age, nunc iam experiamur porro contra quid ego possiem
 
Blande dicere, aut benigne facere, quando eo provocat.
 
Ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo: 880
 
Si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram.
 
Deerit. Id mea minime refert qui sum natu maximus.
[Textpart 5]
Heus, Demea, rogat frater ne abeas longius.
DEMEA
Quis homo? O Syre noster salve: quid fit? quid agitur?
SYRUS
Recte. 885
DEMEA
Optime est. Iam nunc haec tria primum addidi 885
 
Praeter naturam: O noster! quid fit? quid agitur?
 
Servum haud illiberalem praebes te; et tibi
 
Libens bene faxim.
SYRUS
Gratiam habeo.
DEMEA
Atqui, Syre,
← Önceki Perde 5 · 8 / 18 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi