Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 5

[Textpart 9]
Istoc vilius.
AESCHINUS
Frugi homo est.
SYRUS
Reddam hercle; da modo.
AESCHINUS
Age pater.
MICIO
Post consulam.
DEMEA
Faciet.
SYRUS
O vir optime.
AESCHINUS
O mi pater festivissime.
MICIO
Quid istuc? quae res tam repente mores mutavit tuos? 985
 
Quod prolubium? quae istaec subita est largitas?
DEMEA
Dicam tibi;
 
Ut id ostenderem quod te isti facilem et festivum putant,
 
Id non fieri ex vera vita, neque adeo ex aequo et bono:
 
Sed ex assentando, indulgendo, et largiendo, Micio.
 
Nunc adeo si ob eam rem vobis vita mea invisa est, Aeschine, 990
 
Quia non iusta iniusta prorsus omnia omnino obsequor,
 
Missa facio: effundite, emite, facite, quod vobis libet:
 
Sed si id vultis potius, quae vos propter adolescentiam
 
Minus videtis, magis impense cupitis, consulitis parum,
 
Haec reprehendere et corrigere me, et obsecundare in loco; 995
← Önceki Perde 5 · 17 / 18 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi