Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 5

[Textpart 8]
Videtur, si vos tantopere istuc vultis, fiat.
AESCHINUS
Bene facis:
DEMEA
Merito te amo. Verum—
MICIO
Quid?
DEMEA
Ego dicam, hoc quum fit quod volo.
MICIO
Quid nunc quod restat? Hegio his est cognatus proximus,
 
Affinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.
 
Quid facere? 950
DEMEA
Agelli est hic sub urbe paulum, quod locitas foras: 950
 
Huic demus qui fruatur.
MICIO
Paulum id autem?
DEMEA
Si multum est, tamen
 
Faciendum est: pro patre huic est; bonus est; noster est; recte datur.
 
Postremo nunc meum illud verbum facio quod tu, Micio,
 
Bene et sapienter dixti dudum: Vitium commune omnium est,
 
Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus. Hanc maculam nos decet 955
 
Effugere: dictum est vere, et re ipsa fieri oportet Micio.
MICIO
Quid istic? dabitur quandoquidem hic vult.
AESCHINUS
Mi pater.
DEMEA
Nunc tu mihi es germanus pariter corpore et animo.
← Önceki Perde 5 · 14 / 18 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi