Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 4

[Textpart 2]
Nihil pepercit. Non puduisse verberare hominem senem,
SYRUS
Quem ego modo puerum tantillum in manibus gestavi meis?
DEMEA
Laudo, Ctesipho; patrissas: abi, virum te iudico.
SYRUS
Laudas? Nae ille continebit posthac si sapiet manus. 565
DEMEA
Fortiter.
SYRUS
Perquam! quia miseram mulierem, et me servulum
 
Qui referire non audebam, vicit: hui, perfortiter!
DEMEA
Non potuit melius: idem quod ego sensit te esse huic rei caput.
 
Sed estne frater intus?
SYRUS
Non est.
DEMEA
Ubi illum quaeram cogito.
SYRUS
Scio ubi sit; verum hodie nunquam monstrabo. 570
DEMEA
Hem, quid ais? 570
SYRUS
Ita. 570
DEMEA
Diminuetur tibi quidem iam cerebrum.
SYRUS
At nomen nescio
 
Illius hominis; sed locum novi ubi sit.
DEMEA
Dic ergo locum.
SYRUS
Nostin porticum apud macellum hanc deorsum?
DEMEA
Quidni noverim?
← Önceki Perde 4 · 5 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi