Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 4

[Textpart 2]
Etiam taces? 550
SYRUS
Ego cavebo.
CTESIPHO
Nunquam hercle hodie ego istuc committam tibi;
 
Nam me iam in cellam aliquam cum illa concludam: id tutissimum est.
SYRUS
Age, tamen ego hunc amovebo.
DEMEA
Sed eccum sceleratum Syrum.
SYRUS
Non hercle hic quidem durare quisquam, si sic fit, potest.
 
Scire equidem volo quot mihi sint domini: quae haec est miseria? 555
DEMEA
Quid ille gannit? quid vult? quid ais bone vir? est frater domi?
SYRUS
Quid, malum, Bone vir, mihi narras? Equidem perii.
DEMEA
Quid tibi est?
SYRUS
Rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam
 
Usque occidit.
DEMEA
Hem, quid narras?
SYRUS
Hem! vide, ut discidit labrum.
DEMEA
Quamobrem? 560
SYRUS
Me impulsore hanc emtam esse ait. 560
DEMEA
Non tu eum rus hinc modo 560
 
Produxe aibas?
SYRUS
Factum: verum venit post insaniens:
← Önceki Perde 4 · 4 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi