Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 4

[Textpart 5]
Quid? ille ubi est Milesius?
MICIO
Abiit; periit; navem adscendit. Sed cur cessas?
AESCHINUS
Abi pater:
 
Tu potius Deos comprecare; nam tibi eos certo scio, 705
 
Quo vir melior multo es quam ego, obtemperaturos magis.
MICIO
Ego eo intro ut quae opus sunt parentur: tu fac ut dixi, si sapis.
AESCHINUS
Quid hoc est negoti! Hoc est patrem esse? aut hoc est filium esse?
 
Si frater aut sodalis esset, qui magis morem gereret?
 
Hic non amandus? hicine non gestandus in sinu est? hem! 710
 
Itaque adeo magnam mili iniecit sua commoditate curam
 
Ne forte imprudens faciam quod nolit: sciens cavebo.
 
Sed cesso ire intro ne morae meis nuptiis egomet siem?
[Textpart 6]
Defessus sum ambulando. Ut, Syre, te cum tua
DEMEA.
Monstratione magnus perdat Iupiter! 715
 
Perreptavi usque omne oppidum: ad portam, ad lacum:
 
Quo non? neque illic fabrica ulla erat, neque fratrem homo
 
Vidisse se aibat quisquam: nunc vero domi
 
Certum obsidere est usque donec redierit.
[Textpart 7]
Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram. 720
DEMEA
Sed eccum ipsum: te iamdudum quaero, Micio.
← Önceki Perde 4 · 15 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi