Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 4

[Textpart 5]
Cui veneram advocatus? sed, quid ista, Aeschine,
MICIO
Nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. Quid est?
 
Quid lacrimas? 680
AESCHINUS
Pater obsecro ausculta. 680
MICIO
Aeschine, audivi omnia 680
 
Et scio; nam te amo; quo magis quae agis curae sunt mihi.
AESCHINUS
Ita velim me promerentem ames dum vivas mi pater,
 
Ut me hoc delictum admisisse in me id mihi vehementer dolet,
 
Et me tui pudet.
MICIO
Credo hercle; nam ingenium novi tuum
 
Liberale: sed vereor ne indiligens nimium sies. 685
 
In qua civitate tandem te arbitrare vivere?
 
Virginem vitiasti quam te ius non fuerat tangere.
 
Iam id peccatum primum magnum; magnum, at humanum tamen.
 
Fecere alii saepe item boni: at postquam id evenit, cedo
 
Numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi, 690
 
Quid fieret, qua fieret? si te ipsum mihi puduit dicere,
 
Qua resciscerem? Haec dum dubitas menses abierunt decem.
 
Prodidisti et te, et illam miseram, et gnatum, quod quidem in te fuit.
 
Quid? credebas dormienti haec tibi confecturos Deos,
← Önceki Perde 4 · 13 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi