Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 4

[Textpart 5]
Quid huic hic negoti est?
MICIO
Tune has pepulisti fores?
 
Tacet. Cur non ludo hunc aliquantisper? Melius est, 640
 
Quandoquidem hoc nunquam mihi ipse voluit credere.
 
Nihil mihi respondes?
AESCHINUS
Non equidem istas quod sciam.
MICIO
Ita? nam mirabar quid hic negoti esset tibi.
 
Erubuit: salva res est.
AESCHINUS
Dic sodes, pater,
 
Tibi vero quid istic est rei? 645
MICIO
Nihil mihi quidem: 645
 
Amicus quidam me a foro abduxit modo
 
Huc advocatum sibi.
AESCHINUS
Quid?
MICIO
Ego dicam tibi:
 
Habitant hic quaedam mulieres pauperculae,
 
Ut opinor; has non nosse te et certo scio;
 
Neque enim diu huc commigrarunt. 650
AESCHINUS
Quid tum postea? 650
MICIO
Virgo est cum matre.
← Önceki Perde 4 · 10 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi