Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 4

[Textpart 1]
Ain patrem hinc abisse rus?
SYRUS
Iamdudum.
CTESIPHO
Dic sodes.
SYRUS
Apud villam est.
 
Nunc cum maxime operis aliquid facere credo.
CTESIPHO
Utinam quidem,
 
Quod cum salute eius fiat, ita se defatigarit velim,
 
Ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere. 520
SYRUS
Ita fiat, et istoc si quid potis est rectius.
CTESIPHO
Ita: nam hunc diem
 
Misere nimis cupio, ut coepi, perpetuum in laetitia degere:
 
Et illud rus nulla alia causa tam male odi, nisi quia prope est:
 
Quod si abesset longius,
 
Prius nox oppressisset illic quam huc reverti posset iterum. 525
 
Nunc ubi me illic non videbit iam huc recurret, sat scio.
 
Rogitabit me ubi fuerim; quem ego hodie toto non vidi die.
 
Quid dicam?
SYRUS
Nihilne in mentem?
CTESIPHO
Nunquam quicquam.
SYRUS
Tanto nequior.
← Önceki bölüm Perde 4 · 1 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi