Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 3

[Textpart 3]
Profugiet aliquo militatum. 385
SYRUS
O Demea, 385
 
Istuc est sapere, non quod ante pedes modo est
 
Videre, sed etiam illa quae futura sunt
 
Prospicere.
DEMEA
Quid? istaec iam penes vos psaltria est?
SYRUS
Ellam intus.
DEMEA
Eho an domi est habiturus?
SYRUS
Credo, ut est
 
Dementia. 390
DEMEA
Haecine fieri! 390
SYRUS
Inepta lenitas 390
 
Patris et facilitas prava.
DEMEA
Fratris me quidem
 
Pudet pigetque.
SYRUS
Nimium inter vos, Demea, ac
 
Non quia ades praesens dico hoc, pernimium interest.
 
Tu quantus quantus es nihil nisi sapientia es:
 
Ille somnium. Sineres vero tu illum tuum 395
 
Facere haec?
← Önceki Perde 3 · 8 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi