Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 3

[Textpart 2]
Fateatur, quum amet aliam, non est utile hanc illi dari:
GETA
Quapropter quoquo pacto tacito est opus.
SOSTRATA
Ah, minime gentium:
 
Non faciam.
GETA
Quid ages?
SOSTRATA
Proferam.
GETA
Hem, mea Sostrata, vide quam rem agas.
SOSTRATA
Peiore res loco non potest esse quam in quo nunc sita est.
 
Primum indotata est: tum praeterea quae secunda ei dos erat 345
 
Periit: pro virgine dari nuptum non potest. Hoc reliquum est:
 
Si infitias ibit, testis mecum est annulus quem amiserat.
 
Postremo, quando ego conscia mihi sum a me culpam esse hanc procul,
 
Neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta,
 
Experiar. 350
GETA
Quid ista? accedo, ut melius dicas. 350
SOSTRATA
Tu, quantum potes, 350
 
Abi, atque Hegioni cognato huius rem omnem narrato ordine;
 
Nam is nostro Simulo fuit summus, et nos coluit maxime.
GETA
Nam hercle alius nemo respicit nos.
SOSTRATA
Propera tu, mea Canthara,
← Önceki Perde 3 · 5 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi