Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 3

[Textpart 2]
Me miseram! quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam? 305
GETA
Quem neque fides neque iusiurandum neque illum misericordia
 
Repressit neque reflexit, neque quod partus instabat prope,
 
Cui miserae indigne per vim vitium obtulerat.
SOSTRATA
Non intelligo
 
Satis quae loquatur.
CANTHARA
Propius obsecro accedamus, Sostrata.
GETA
Ah,
 
Me miserum! vix sum compos animi; ita ardeo iracundia. 310
 
Nihil est quod malim quam illam totam familiam mihi dari obviam,
 
Ut ego iram hanc in eos evomam omnem dum aegritudo haec est recens:
 
Satis mihi id habeam supplici, dum illos ulciscar modo.
 
Seni animam primum extinguerem ipsi qui illud produxit scelus.
 
Tum autem Syrum impulsorem, vah, quibus illum lacerarem modis! 315
 
Sublimem medium arriperem, et capite pronum in terram statuerem,
 
Ut cerebro dispergat viam.
 
Adolescenti ipsi eriperem oculos; posthaec praecipitem darem;
 
Caeteros ruerem, agerem, raperem, tunderem, et prosternerem.
 
Sed cesso heram hoc malo impertiri propere? 320
SOSTRATA
Revocemus. Geta. 320
← Önceki Perde 3 · 2 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi