Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 3

[Textpart 4]
Fuimus; paupertatem una pertulimus gravem.
HEGIO
Quapropter nitar, faciam, experiar, denique
 
Animam relinquam potius quam illas deseram.
 
Quid mihi respondes?
DEMEA
Fratrem conveniam, Hegio:
 
Is quod mihi de hac re dederit consilium id sequar. 500
HEGIO
Sed Demea hoc tu facito, cum animo cogites 500
 
Quam vos facillime agitis, quam estis maxime
 
Potentes, dites, fortunati, nobiles,
 
Tam maxime vos aequo animo aequa noscere
 
Oportet, si vos vultis perhiberi probos.
DEMEA
Redito: fient quae fieri aequum est omnia. 505
HEGIO
Decet te facere. Geta duc me intro ad Sostratam.
DEMEA
Non me indicente haec fiunt. Utinam hic sit modo
 
Defunctum: verum nimia illaec licentia
 
Profecto evadet in aliquod magnum malum.
 
Ibo ac requiram fratrem, ut in eum haec evomam. 510
[Textpart 5]
Bono animo fac sis, Sostrata; et istam, quod potes,
HEGIO.
Fac consolere. Ego Micionem, si apud forum est,
 
Conveniam; atque ut res gesta est narrabo ordine.
← Önceki Perde 3 · 16 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi