Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 3

[Textpart 4]
Videlicet 450
DEMEA
De psaltria hac audivit: id illi nunc dolet
 
Alieno: pater is nihili pendit. Hei mihi!
 
Utinam hic prope adesset alicubi, atque audiret haec.
HEGIO
Nisi facient quae illos aequum est, haud sic auferent.
GETA
In te spes omnis, Hegio, nobis sita est. 455
 
Te solum habemus: tu es patronus, tu parens:
 
Ille tibi moriens nos commendavit senex.
 
Si deseris tu, periimus.
HEGIO
Cave dixeris.
 
Neque faciam, neque me satis pie posse arbitror.
DEMEA
Adibo. Salvere Hegionem plurimum 460
 
Iubeo.
HEGIO
Te quaerebam ipsum. Salve Demea.
DEMEA
Quid autem?
HEGIO
Maior filius tuus Aeschinus,
 
Quem fratri adoptandum dedisti, neque boni
 
Neque liberalis functus officium est viri.
DEMEA
Quid istuc est? 465
HEGIO
Nostrum amicum noras Simulum 465
← Önceki Perde 3 · 13 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi