Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 3

[Textpart 3]
Hoc vitio datur.
SYRUS
Probissime.
DEMEA
Porro autem—
SYRUS
Non hercle otium est
 
Nunc mihi auscultandi. Pisces ex sententia 420
 
Nactus sum: hi mihi ne corrumpantur cautio est:
 
Nam id nobis tam flagitium est quam illa, Demea,
 
Non facere vobis quae modo dixti: et, quod queo,
 
Conservis ad eundem istunc praecipio modum:
 
Hoc salsum est; hoc adustum est; hoc lautum est parum, 425
 
Illud recte: iterum sic memento: sedulo
 
Moneo quae possum pro mea sapientia.
 
Postremo tanquam in speculum in patinas, Demea,
 
Inspicere iubeo, et moneo quid facto usus siet.
 
Inepta haec esse nos quae facimus sentio: 430
 
Verum quid facias? ut homo est, ita morem geras.
 
Numquid vis?
DEMEA
Mentem vobis meliorem dari.
SYRUS
Tu rus hinc abis?
DEMEA
Recta.
← Önceki Perde 3 · 11 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi