Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 2

[Textpart 2]
Tace, egomet conveniam iam ipsum: cupide accipiat faxo; atque etiam
SYRUS
Bene dicat secum esse actum. Quid istuc, Sannio, est quod te audio 210
 
Nescio quid concertasse cum hero?
SANNIO
Nunquam vidi iniquius
 
Certationem comparatam quam haec hodie inter nos fuit:
 
Ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessi sumus.
SYRUS
Tua culpa.
SANNIO
Quid agerem?
SYRUS
Adolescenti morem gestum oportuit.
SANNIO
Qui potui melius qui hodie usque os praebui? 215
SYRUS
Age, scis quid loquar? 215
 
Pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum.
SANNIO
Hui!
SYRUS
Metuisti; si nunc de tuo iure concessisses paululum, atque
 
Adolescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime,
 
Ne non tibi istuc foeneraret?
SANNIO
Ego spem pretio non emo.
SYRUS
Nunquam rem facies: abi: nescis inescare homines, Sannio. 220
SANNIO
Credo istuc melius esse: verum ego nunquam adeo astutus fui
 
Quin quicquid possem mallem auferre potius in praesentia.
← Önceki Perde 2 · 5 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi