Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 2

[Textpart 1]
Ante aedes non fecisse erit melius hic convicium; 180
AESCHINUS
Nam si molestus pergis esse iam intro abripiere atque ibi
 
Usque ad necem operiere loris.
SANNIO
Loris liber?
AESCHINUS
Sic erit.
SANNIO
O hominem impurum! hicine libertatem aiunt aequam esse omnibus?
AESCHINUS
Si satis iam debacchatus es leno audi si vis nunc iam.
SANNIO
Egon debacchatus sum autem, an tu in me? 185
AESCHINUS
Mitte ista, atque ad rem redi. 185
SANNIO
Quam rem? quo redeam?
AESCHINUS
Iamne me vis dicere id quod ad te attinet?
SANNIO
Cupio; aequi modo aliquid.
AESCHINUS
Vah! leno iniqua me non vult loqui.
SANNIO
Leno sum, fateor, pernicies communis adolescentium;
 
Periurus, pestis; tamen tibi a me nulla orta est iniuria.
AESCHINUS
Nam hercle etiam hoc restat. 190
SANNIO
Illuc quaeso redi quo coepisti, Aeschine. 190
AESCHINUS
Minis viginti tu illam emisti; quae res tibi vertat male.
 
Argenti tantum dabitur.
SANNIO
Quid si ego tibi illam nolo vendere,
← Önceki Perde 2 · 3 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi