Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 2

[Textpart 1]
Nimium istoc abisti: hic propter hunc adsiste. Hem, sic volo.
AESCHINUS
Cave nunc iam oculos a meis oculis quoquam demoveas tuos: 170
 
Ne mora sit si innuerim quin pugnus continuo in mala haereat.
SANNIO
Istuc volo ergo ipsum experiri.
AESCHINUS
Hem, serva: omitte mulierem.
SANNIO
O facinus indignum!
AESCHINUS
Geminabit nisi caves.
SANNIO
Hei misero mihi!
AESCHINUS
Non innueram: verum in istam partem potius peccato tamen.
 
I nunc iam. 175
SANNIO
Quid hoc rei est! regnumne Aeschine hic tu possides? 175
AESCHINUS
Si possiderem ornatus esses ex tuis virtutibus.
SANNIO
Quid tibi rei mecum est?
AESCHINUS
Nihil.
SANNIO
Quid? nostin qui sim?
AESCHINUS
Non desidero.
SANNIO
Tetigin tui quicquam?
AESCHINUS
Si attigisses ferres infortunium.
SANNIO
Qui tibi magis licet meam habere pro qua ego argentum dedi?
 
Responde. 180
← Önceki Perde 2 · 2 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi