Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 2

[Textpart 1]
Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium: 155
SANNIO
Subvenite inopi.
AESCHINUS
Otiose nunc iam ilico hic consiste.
 
Quid respectas? nihil pericli est: nunquam dum ego adero hic te tanget.
SANNIO
Ego istam invitis omnibus—
AESCHINUS
Quamquam est scelestus non committet hodie unquam iterum ut vapulet.
SANNIO
Aeschine audi: ne te ignarum fuisse dicas meorum morum; 160
 
Leno ego sum.
AESCHINUS
Scio.
SANNIO
At ita ut usquam fuit fide quisquam optima.
 
Tu quod te posterius purges hanc iniuriam mihi nolle
 
Factam esse huius non faciam: crede hoc; ego meum ius persequar;
 
Neque tu verbis solves unquam quod mihi re male feceris.
 
Novi ego vestra haec: Nollem factum; iusiurandum dabitur te esse 165
 
Indignum iniuria hac; indignis quum egomet sim acceptus modis.
AESCHINUS
Abi prae strenue ac fores aperi.
SANNIO
Ceterum hoc nihil facis.
AESCHINUS
I intro iam nunc.
SANNIO
At enim non sinam.
AESCHINUS
Accede illuc Parmeno;
← Önceki bölüm Perde 2 · 1 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi