Thesauros Edebiyat Komedya Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Nullum huius simile factum. Haec quum illi, Micio,
DEMEA
Dico tibi dico: tu illum corrumpi sinis.
MICIO
Homine imperito nunquam quicquam iniustius,
 
Qui nisi quod ipse fecit nihil rectum putat.
DEMEA
Quorsum istuc? 100
MICIO
Quia tu Demea haec male iudicas. 100
 
Non est flagitium, mihi crede, adolescentulum
 
Scortari neque potare; non est; neque fores
 
Effringere. Haec si neque ego neque tu fecimus,
 
Non siit egestas facere nos. Tu nunc tibi
 
Id laudi ducis quod tum fecisti inopia? 105
 
Iniurium est; nam si esset unde id fieret,
 
Faceremus: et tu illum tuum, si esses homo,
 
Sineres nunc facere, dum per aetatem licet,
 
Potius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras,
 
Alieniore aetate post faceret tamen. 110
DEMEA
Pro Iupiter! tu homo adigis me ad insaniam.
 
Non est flagitium, facere haec adolescentulum?
MICIO
Ah,
 
Ausculta: ne me obtundas de hac re saepius.
← Önceki Perde 1 · 6 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi