Thesauros Edebiyat Komedya Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 5

[Textpart 4]
Verum reperies.
PAMPHILUS
Manedum sodes: timeo ne aliud credam, atque aliud nunties.
PARMENO
Maneo. 845
PAMPHILUS
Sic te dixisse opinor, invenisse Myrrhinam 845
 
Bacchidem annulum suum habere.
PARMENO
Factum.
PAMPHILUS
Eum quem olim ei dedi;
 
Eaque hoc te mihi nuntiare iussit: itane est factum?
PARMENO
Ita, inquam.
PAMPHILUS
Quis me est fortunatior, venustatisque adeo plenior?
 
Egone te pro hoc nuntio quid donem? Quid? quid? Nescio.
PARMENO
At ego scio. 850
PAMPHILUS
Quid? 850
PARMENO
Nihil enim. 850
 
Nam neque in nuntio neque in me ipso tibi boni quid sit scio.
PAMPHILUS
Egon, qui ab Orco mortuum me reducem in lucem feceris,
 
Sinam sine munere a me abire? Ah, nimium me ingratum putas.
 
Sed Bacchidem eccam video stare ante ostium.
 
Me exspectat, credo: adibo. 855
BACCHIS
Salve, Pamphile. 855
← Önceki Perde 5 · 8 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi