Thesauros Edebiyat Komedya Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 5

[Textpart 3]
Nihil aliud dicam?
BACCHIS
Etiam; cognosse annulum illum Myrrhinam
 
Gnatae suae fuisse quem ipsus olim mihi dederat.
PARMENO
Scio.
 
Tantumne est?
BACCHIS
Tantum: aderit continuo, hoc ubi ex te audierit.
 
Sed cessas?
PARMENO
Minime equidem; nam hodie mihi potestas haud data est;
 
Ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem. 815
BACCHIS
Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie!
 
Quot commodas res attuli! quot autem ademi curas!
 
Gnatum ei restituo, paene qui harum ipsiusque opera periit:
 
Uxorem, quam nunquam est ratus posthac se habiturum, reddo;
 
Qua re suspectus suo patri et Phidippo fuit, exsolvi 820
 
Hic adeo his rebus annulus fuit initium inveniendis:
 
Nam memini abhinc menses decem fere ad me note prima
 
Confugere anhelantem domum, sine comite, vini plenum,
 
Cum hoc annulo: extimui ilico. Mi Pamphile, inquam, amabo,
 
Quid exanimatus es, obsecro? aut unde annulum istum nactus es? 825
 
Dic mihi. Ille alias res agere se simulare: postquam video,
← Önceki Perde 5 · 6 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi