Thesauros Edebiyat Komedya Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 5

[Textpart 2]
Phidippe, nostras mulieres suspectas fuisse falso
LACHES
Nobis in re ipsa invenimus: porro hanc nunc experiamur:
 
Nam si compererit crimini tua se uxor credidisse,
 
Missam iram faciet: sin autem est ob eam rem iratus gnatus, 780
 
Quod peperit uxor clam, id leve est; cito ab eo haec ira abscedet.
 
Profecto in hac re nihil mali est quod sit discidio dignum.
PHIDIPPUS
Velim quidem hercle.
LACHES
Exquire: adest: quod satis sit faciet ipsa.
PHIDIPPUS
Quid mihi istaec narras? an quia non tute ipse dudum audisti
 
De hac re animus meus ut sit, Laches? illis modo explete animum. 785
LACHES
Quaeso edepol, Bacchis, mihi quod es pollicita tute ut serves.
BACCHIS
Ob eam rem vis ergo intro eam?
LACHES
I atque exple animum iis, ut credant.
BACCHIS
Eo; etsi scio pol iis fore meum conspectum invisum hodie;
 
Nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregate est.
LACHES
At haec amicae erunt, ubi quamobrem adveneris resciscent. 790
PHIDIPPUS
At easdem amicas fore tibi promitto, rem ubi cognoverint.
 
Nam illas errore et te simul suspicione exsolves.
BACCHIS
Perii: pudet Philumenae. Sequimini me huc intro ambae.
LACHES
Quid est quod mihi malim quam quod huic intelligo evenire,
← Önceki Perde 5 · 4 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi