Thesauros Edebiyat Komedya Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 5

[Textpart 1]
Non hoc de nihilo est quod Laches me nunc conventam esse expetit;
BACCHIS
Nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit.
LACHES
Videndum est ne minus propter iram hanc impetrem quam possiem;
 
Aut ne quid faciam plus quod post me minus fecisse satius sit. 730
 
Aggrediar. Bacchis, salve.
BACCHIS
Salve, Lache.
LACHES
Edepol credo te nonnihil mirari, Bacchis,
 
Quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi.
BACCHIS
Ego pol quoque etiam timida sum, quum venit mihi in mentem quae sim,
 
Ne nomen mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor. 735
LACHES
Si vera dicis, nihil tibi est a me pericli, mulier;
 
Nam aetate iam ea sum ut non siet peccato mihi ignosci aequum:
 
Quo magis omnes res cautius ne temere faciam accuro:
 
Nam si id facis facturave es bonas quod par est facere,
 
Inscitum offerre iniuriam tibi immerenti iniquum est. 740
BACCHIS
Est magna ecastor gratia de istac re quam tibi habeam:
 
Nam qui post factam iniuriam se expurget, parum mihi prosit.
 
Sed quid istuc est?
LACHES
Meum receptas filium ad te Pamphilum.
BACCHIS
Ah!
← Önceki bölüm Perde 5 · 1 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi