Thesauros Edebiyat Komedya Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 4

[Textpart 3]
Nescias. Verum id tua refert nihil utrum illae fecerint,
LACHES
Quando haec abierit. Odiosa haec est aetas adolescentulis.
 
E medio aequum excedere est. Postremo iam nos fabula 620
 
Sumus, Pamphile, senex atque anus.
 
Sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus.
[Textpart 4]
Tibi quoque edepol iratus sum, Philumena,
PHIDIPPUS
Graviter quidem; nam hercle abs te factum est turpiter;
 
Etsi tibi causa est de hac re: mater te impulit: 625
 
Huic vero nulla est.
LACHES
Opportune te mihi,
 
Phidippe, in ipso tempore ostendis.
PHIDIPPUS
Quid est?
PAMPHILUS
Quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam?
LACHES
Die filiae rus concessuram hinc Sostratam:
 
Ne revereatur minus iam quo redeat domum. 630
PHIDIPPUS
Ah, 630
 
Nullam de his rebus culpam commeruit tua:
 
A Myrrhina haec sunt mea uxore exorta omnia.
 
Mutatio fit: ea nos perturbat, Lache.
PAMPHILUS
Dum ne reducam, turbent porro quam velint.
← Önceki Perde 4 · 7 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi