Thesauros Edebiyat Komedya Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 4

[Textpart 1]
Hoc mihi unum ex plurimis miseriis reliquum fuerat malum, 570
MYRRHINA
Si puerum ut tollam cogit, cuius nos qui sit nescimus pater.
 
Nam quum compressa est nata, forma in tenebris nosci non quita est;
 
Neque detractum ei est quicquam qui posset post nosci qui siet.
 
Ipse eripuit vi in digito quem habuit virgini abiens annulum.
 
Simul vereor Pamphilum, ne orata nostra nequeat diutius 575
 
Celare, quum sciet alienum puerum tolli pro suo.
[Textpart 2]
Non clam me est, nate mi, tibi me esse suspectam uxorem tuam
SOSTRATA
Propter meos mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo.
 
Verum, ita me Di ament, itaque obtingant ex te quae exopto mihi,
 
Ut nunquam sciens commerui merito ut caperet odium illa mei; 580
 
Teque ante quam me amare rebar ei rei firmasti fidem.
 
Nam mihi intus tuus pater narravit modo quo pacto me habueris
 
Praepositam amori tuo: nunc tibi me certum est contra gratiam
 
Referre, ut apud me praemium esse positum pietati scias.
 
Mi Pamphile, hoc et vobis et meae commodum famae arbitror: 585
 
Ego rus abituram hinc cum tuo me esse certo decrevi patre,
 
Ne mea praesentia obstet, neu causa ulla restet reliqua
 
Quin tua Philumema ad te redeat.
PAMPHILUS
Quaeso, quid istuc consili est?
← Önceki Perde 4 · 4 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi