Thesauros Edebiyat Komedya Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 3

[Textpart 2]
Quid fuit tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit?
PAMPHILUS
Ita factum est.
SOSTRATA
Quid morbi est?
PAMPHILUS
Febris.
SOSTRATA
Quotidiana?
PAMPHILUS
Ita aiunt.
 
I sodes intro; consequar iam te, mea mater.
SOSTRATA
Fiat.
PAMPHILUS
Tu pueris curre Parmeno obviam, atque eis onera adiuta.
PARMENO
Quid? non sciunt ipsi viam domum qua redeant? 360
PAMPHILUS
Cessas? 360
[Textpart 3]
Nequeo mearum rerum initium ullum invenire idoneum,
Pamphilius
Unde exordiar narrare quae nec opinanti accidunt;
 
Partim quae perspexi his oculis, partim quae accepi auribus:
 
Qua me propter exanimatum citius eduxi foras.
 
Nam modo me intro ut corripui timidus, alio suspicans 365
 
Morbo me visurum affectam ac sensi esse uxorem; hei mihi!
 
Postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico omnes simul
 
Laetae exclamant, Venit; id quod me repente aspexerant.
 
Sed continuo vultum earum sensi immutari omnium,
← Önceki Perde 3 · 6 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi