Thesauros Edebiyat Komedya Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 3

[Textpart 1]
Nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubium est.
PARMENO
Non usus facto est mihi nunc hunc intro sequi:
 
Nam invisos omnes nos esse illis sentio.
 
Heri nemo voluit Sostratam intro admittere.
 
Si forte morbus amplior factus siet, 330
 
Quod sane nolim, maxime heri causa mei,
 
Servum ilico introisse dicent Sostratae;
 
Aliquid tulisse comminiscentur mali
 
Capiti atque aetati illorum, morbus qui auctus siet.
 
Hera in crimen veniet, ego vero in magnum malum. 335
[Textpart 2]
Nescio quid iamdudum audio hic tumultuari misera:
SOSTRATA
Male metuo ne Philumenae magis morbus aggravescat;
 
Quod te Aesculapi, et te Salus, ne quid sit huius oro.
 
Nunc ad eam visam.
PARMENO
Heus, Sostrata.
SOSTRATA
Ehem.
PARMENO
Iterum istinc excludere.
SOSTRATA
Ehem, Parmeno, tune hic eras? Perii, quid faciam misera? 340
 
Non visam uxorem Pamphili, cum in proximo hic sit aegra?
PARMENO
Non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam:
← Önceki Perde 3 · 4 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi