Thesauros Edebiyat Komedya Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 3

[Textpart 5]
Sed eam iam remittet.
PHIDIPPUS
Scilicet.
PAMPHILUS
Omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi omnia.
LACHES
At istos invidos Di perdant qui haec libenter nuntiant.
PAMPHILUS
Ego me scio cavisse ne ulla merito contumelia 470
 
Fieri a vobis posset: idque si nunc memorare hic velim,
 
Quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui,
 
Vere possum; ni te ex ipsa haec magis velim resciscere;
 
Namque eo pacto maxime apud te meo erit ingenio fides,
 
Quum illa quae nunc in me iniqua est aequa de me dixerit: 475
 
Neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor Deos.
 
Sed quando sese esse indignam deputat matri meae
 
Quae concedat, cuiusque mores toleret sua modestia,
 
Neque alio pacto componi potest inter eas gratia,
 
Segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena: 480
 
Nunc me pietas matris potius commodum suadet sequi.
LACHES
Pamphile, haud invito ad aures sermo mihi accessit tuus,
 
Quum te postputasse omnes res prae parente intelligo.
 
Verum vide ne impulsus ita prave insistas, Pamphile.
PAMPHILUS
Quibus iris impulsus nunc in illam iniquus siem? 485
← Önceki Perde 3 · 13 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi