Thesauros Edebiyat Komedya Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 3

[Textpart 5]
Salve, mi pater. 455
LACHES
Gnate mi, salve.
PHIDIPPUS
Bene factum te advenisse, Pamphile;
 
Atque adeo, quod maximum est, salvum atque validum.
Pa
Creditur.
LACHES
Advenis modo?
PAMPHILUS
Admodum.
LACHES
Cedo, quid reliquit Phania
 
Consobrinus noster?
PAMPHILUS
Sane hercle homo voluptati obsequens
 
Fuit dum vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant: 460
 
Sibi vero hanc laudem relinquunt: Vixit, dum vixit, bene.
LACHES
Tum tu igitur nihil attulisti huc plus una sententia?
PAMPHILUS
Quicquid est id quod reliquit profuit.
LACHES
Immo obfuit;
 
Nam illum vivum et salvum vellem.
PHIDIPPUS
Impune optare istuc licet:
 
Ille reviviscet iam nunquam; et tamen utrum malis scio. 465
LACHES
Heri Philumenam ad se arcessi hic iussit: die iussisse te.
PHIDIPPUS
Noli fodere: iussi.
← Önceki Perde 3 · 12 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi