Thesauros Edebiyat Komedya Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 3

[Textpart 1]
Nemini ego plura acerba credo esse ex amore homini unquam oblata
PAMPHILUS
Quam mihi. Heu me infelicem, hancine ego vitam parsi perdere?
 
Hacine causa ego cram tantopere cupidus redeundi domum,
 
Cui quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere aetatem
 
Quam huc redire, atque haec ita esse miserum me resciscere. 285
 
Nam nos omnes, quibus est alicunde aliquis obiectus labos,
 
Omne quod est interea tempus prius quam id rescitum est lucro est.
PARMENO
At sic citius qui te expedias his aerumnis reperies.
 
Si non redisses, hae irae factae essent multo ampliores;
 
Sed nunc adventum tuum ambas, Pamphile, scio reverituras. 290
 
Rem cognosces; iram expedies; rursum in gratiam restitues.
 
Levia sunt haec quae tu pergravia esse in animum induxti tuum.
PAMPHILUS
Quid consolare me? an quisquam usquam gentium est aeque miser?
 
Prius quam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum:
 
Iam in hac re, ut taceam, cuivis facile scitu est quam fuerim miser: 295
 
Tamen nunquam ausus sum recusare eam quam mihi obtrudit pater.
 
Vix me illinc abstraxi, atque impeditum in ea expedivi animum meum,
 
Vixque huc contuleram; hem, nova res orta est porro ab hac quae me abstrahat.
 
Tum matrem ex ea re me aut uxorem in culpa inventurum arbitror;
 
Quod ita quum esse invenero, quid restat nisi porro ut fiam miser? 300
← Önceki bölüm Perde 3 · 1 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi