Thesauros Edebiyat Komedya Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 2

[Textpart 1]
Illius dices culpa factum.
SOSTRATA
Haud equidem dico, mi Lache.
LACHES
Gaudeo, ita me Di ament, gnati causa; nam de te quidem
 
Satis scio peccando detrimenti nihil fieri potest.
SOSTRATA
Qui scis an ea causa, mi vir, me odisse assimulaverit 235
 
Ut cum matre plus una esset?
LACHES
Quid ais? non signi hoc sat est,
 
Quod heri nemo voluit visentem ad eam te intro admittere?
SOSTRATA
Enim lassam oppido tum esse aibant: eo ad eam non admissa sum.
LACHES
Tuos esse ego illi mores morbum magis quam ullam aliam rem arbitror;
 
Et merito adeo; nam vestrarum nulla est quin gnatum velit 240
 
Ducere uxorem; et quae vobis placita est conditio datur.
 
Ubi duxere impulsu vestro, vestro impulsu easdem exigunt.
[Textpart 2]
Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogam
PHIDIPPUS
Quae ego imperem facere; ego tamen patrio animo victus faciam
 
Ut tibi concedam; neque tuae libidini adversabor. 245
LACHES
Atque eccum Phidippum optime video: ex hoc iam scibo quid sit.
 
Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse apprime obsequentem,
 
Sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:
 
Quod tu si idem faceres, magis in rem et nostram et vestram id esset.
← Önceki Perde 2 · 3 / 5 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi