Thesauros Edebiyat Komedya Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 2

[Textpart 1]
Pro Deum atque hominum fidem, quod hoc genus est, quae haec est coniuratio.
LACHES
Utine omnes mulieres eadem aeque studeant, nolintque omnia;
 
Neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias? 200
 
Itaque adeo uno animo omnes socrus oderunt nurus:
 
Viris esse adversas aeque studium est; similis pertinacia est;
 
In eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad malitiam.
 
Ei ludo, si ullus est, magistram hanc esse satis certo scio.
SOSTRATA
Me miseram, quae nunc quamobrem accuser nescio. 205
LACHES
Hem, 205
 
Tu nescis?
SOSTRATA
Non, ita me Di bene ament, mi Lache.
 
Itaque una inter nos agere aetatem liceat.
LACHES
Di mala prohibeant.
SOSTRATA
Meque abs te immerito esse accusatam postmodum rescisces.
LACHES
Scio.
 
Te immerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest,
 
Quae me et te et familiam dedecoras, filio luctum paras? 210
 
Tum autem ex amicis inimici ut sint nobis affines facis;
 
Qui illum decrerunt dignum suos cui liberos committerent.
 
Tu sola exorere quae perturbes haec tua impudentia.
← Önceki bölüm Perde 2 · 1 / 5 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi