Thesauros Edebiyat Komedya Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Tuam in fidem committam.
PHILOTIS
Ah noli, Parmeno;
 
Quasi tu non multo malis narrare hoc mihi 110
 
Quam ego quae percontor scire.
PARMENO
Vera haec praedicat;
 
Et illud mihi vitium est maximum. Si mihi fidem
 
Das te tacituram, dicam.
PHILOTIS
Ad ingenium redis.
 
Fidem do: loquere.
PARMENO
Ausculta.
PHILOTIS
Istic sum.
PARMENO
Hanc Bacchidem
 
Amabat ut quum maxime tum Pamphilus 115
 
Quum pater uxorem ut ducat orare occipit:
 
Et haec communia omnium quae sunt patrum,
 
Sese senem esse, dicere, illum autem unicum;
 
Praesidium velle se senectuti suae.
 
Ille primo se negare: sed postquam acrius 120
 
Pater instat, fecit animi ut incertus foret
 
Pudorine anne amori obsequeretur magis.
← Önceki Perde 1 · 4 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi