Thesauros Edebiyat Komedya Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Prologos

[Textpart pr2]
Placitae sunt. Ita poetam restitui in locum
PROLOGUS
Prope iam remotum iniuria adversarium
 
Ab studio atque ab labore atque arte musica.
 
Quod si scripturam sprevissem in praesentia,
 
Et in deterrendo voluissem operam sumere, 25
 
Ut in otio esset potius quam in negotio,
 
Deterruissem facile ne alias scriberet.
 
Nunc quid petam mea causa aequo animo attendite.
 
Hecyram ad vos refero, quam mihi per silentium
 
Numquam agere licitum est; ita eam oppressit calamitas. 30
 
Eam calamitatem vestra intelligentia
 
Sedabit, si erit adiutrix nostrae industriae.
 
Quum primum eam agere coepi, pugilum gloria,
 
Funambuli eodem accessit expectatio:
 
Comitum conventus, strepitus, clamor mulierum 35
 
Fecere ut ante tempus exirem foras.
 
Vetere in nova coepi uti consuetudine,
 
In experiendo ut essem: refero denuo
 
Primo actu placeo; quum interea rumor venit
 
Datum iri gladiatores; populus convolat: 40
← Önceki Prologos · 2 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi