Thesauros Edebiyat Komedya Hecyra

Hecyra

Hecyra Terence

Prologos

[Textpart pr1]
Hecyra est huic nomen fabulae: haec cum data
PROLOGUS
Nova est novum intervenit vitium et calamitas,
 
Ut neque spectari neque cognosci potuerit.
 
Ita populus studio stupidus in funambulo
 
Animum occuparat. Nunc haec plane est pro nova; 5
 
Et is qui scripsit hanc ob eam rem noluit
 
Iterum referre ut iterum posset vendere.
 
Alias cognostis eius: quaeso hanc nunc noscite.
[Textpart pr2]
Orator ad vos venio ornatu prologi:
PROLOGUS
Sinite exorator sim, eodem ut iure uti senem 10
 
Liceat quo iure sum usus adolescentior;
 
Novas qui exactas feci ut inveterascerent,
 
Ne cum poeta scriptura evanesceret.
 
In his quas primum Caecili didici novas
 
Partim sum earum exactus, partim vix steti. 15
 
Quia scibam dubiam fortunam esse scenicam,
 
Spe incerta certum mihi laborem sustuli.
 
Easdem agere coepi ut ab eodem alias discerem
 
Novas studiose, ne illum ab studio abducerem.
 
Perfeci ut spectarentur. Ubi sunt cognitae, 20
← Önceki bölüm Prologos · 1 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi