Thesauros Edebiyat Komedya Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 5

[Textpart 1]
Sed per Deos atque homines, meam esse hanc cave resciscat quisquam.
SOPHRONA
Nemo ex me scibit. 765
CHREMES
Sequere me: intus caetera audies. 765
[Textpart 2]
Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse,
DEMIPHO
Dum nimium dici nos bonos studemus et benignos.
 
Ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. Nonne id sat erat,
 
Accipere ab illo iniuriam? etiam argentum est ultro obiectum,
 
Ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat. 770
GETA
Planissime.
DEMIPHO
His nunc praemium est qui recta prava faciunt.
GETA
Verissime.
DEMIPHO
Ut stultissime quidem illi rem gesserimus.
GETA
Modo ut hoc consilio possiet discedi ut istam ducat.
DEMIPHO
Etiamne id dubium est?
GETA
Haud scio hercle, ut homo est, an mutet animum.
DEMIPHO
Hem, mutet autem? 775
GETA
Nescio: verum si forte dico. 775
DEMIPHO
Ita faciam, ut frater censuit, ut uxorem huc eius adducam,
 
Cum ista ut loquatur: tu, Geta, abi prae; nuntia hanc venturam.
GETA
Argentum inventum est Phaedriae: de iurgio siletur.
← Önceki Perde 5 · 4 / 27 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi