Thesauros Edebiyat Komedya Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 5

[Textpart 1]
Ego autem quae essem anus deserta, egens, ignota,
SOPHRONA
Ut potui nuptum virginem locavi huic adolescenti
 
Harum qui est dominus aedium.
CHREMES
Antiphonine?
SOPHRONA
Hem! illi ipsi.
CHREMES
Quid? duasne is uxores habet?
SOPHRONA
Au, obsecro: unam ille quidem hanc solam.
CHREMES
Quid illam alteram quae dicitur cognata? 755
SOPHRONA
Haec ergo est. 755
CHREMES
Quid ais? 755
SOPHRONA
Composito factum est quomodo hanc amans habere posset
 
Sine dote.
CHREMES
Di vestram fidem, quam saepe forte temere
 
Eveniunt quae non audeas optare! Offendi adveniens
 
Quicum volebam, atque ut volebam, collocatam filiam.
 
Quod nos ambo opere maximo dabamus operam ut fieret, 760
 
Sine nostra cura, maxima sua cura, haec sola fecit.
SOPHRONA
Nunc quid opus facto sit vide. Pater adolescentis venit;
 
Eumque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt.
CHREMES
Nihil pericli est.
← Önceki Perde 5 · 3 / 27 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi