Thesauros Edebiyat Komedya Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 5

[Textpart 8]
Quid agimus?
NAUSISTRATA
Pro Di immortales, facinus indignum, et malum.
PHORMIO
Hoc actum est.
NAUSISTRATA
An quicquam hodie est factum indignius?
 
Qui mihi ubi ad uxores ventum est tum fiunt senes. 1010
 
Demipho, te appello; nam me cum hoc ipso distaedet loqui.
 
Haecine erant itiones crebrae, et mansiones diutinae
 
Lemni? haecine erat ea quae nostros fructus minuebat vilitas?
DEMIPHO
Ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritam non nego;
 
Sed ea quin sit ignoscenda. 1015
PHORMIO
Verba fiunt mortuo. 1015
DEMIPHO
Nam neque negligentia tua, neque odio id fecit tuo.
 
Vinolentus fere abhinc annos quindecim mulierculam
 
Eam compressit, unde haec nata est: neque postilla unquam attigit.
 
Ea mortem obiit, e medio abiit, qui fuit in re hac serupulus.
 
Quamobrem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras. 1020
NAUSISTRATA
Quid ego aequo animo? Cupio misera in hac re iam defungier.
 
Sed quid sperem? aetate porro minus peccaturum putem?
 
Iam tum erat senex, senectus si verecundos facit.
 
An mea forma atque aetas nunc magis expetenda est, Demipho?
← Önceki Perde 5 · 24 / 27 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi