Thesauros Edebiyat Komedya Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 5

[Textpart 6]
Num tu intelligis hic quid narret?
PHORMIO
Num tu?
ANTIPHO
Nihil.
PHORMIO
Tantundem ego.
GETA
Ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt.
ANTIPHO
Heus Geta.
GETA
Hem tibi.
 
Num mirum aut novum est revocari, cursum quum institueris?
ANTIPHO
Geta.
GETA
Pergit hercle. Nunquam tu odio tuo me vines.
ANTIPHO
Non manes?
GETA
Vapula. 850
ANTIPHO
Id quidem tibi iam fiet, nisi resistis, verbero. 850
GETA
Familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum.
 
Sed isne es quem quaero an non? ipsus est.
PHORMIO
Congredere actutum.
ANTIPHO
Quid est?
GETA
O omnium quantum est qui vivunt hominum homo ornatissime!
 
Nam sine controversia ab Dis solus diligere, Antipho.
ANTIPHO
Ita velim: sed qui istuc credam ita esse mihi diei velim. 855
← Önceki Perde 5 · 11 / 27 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi