Thesauros Edebiyat Komedya Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 4

[Textpart 3]
Quid, Geta?
DEMIPHO
Quod remedium?
GETA
Ut abii abs te, fit forte obviam
 
Mihi Phormio.
CHREMES
Qui Phormio?
GETA
Is qui istam.
CHREMES
Scio.
GETA
Visum est mihi ut eius tentarem sententiam.
 
Prendo hominem solum:Cur non, inquam, Phormio, 620
 
Vides inter nos sic haec potius cum bona
 
Ut componantur gratia quam cum mala?
 
Herus liberalis est, et fugitans litium:
 
Nam caeteri quidem hercle amici omnes modo
 
Uno ore auctores fuere ut praecipitem hanc daret. 625
ANTIPHO
Quid hic coeptat? aut quo evadet hodie?
GETA
An legibus
 
Daturum poenas dices, si illam eiecerit?
 
Iam id exploratum est. Heia, sudabis satis,
 
Si cum illo inceptas homine: ea eloquentia est.
 
Verum pone esse victum eum: at tandem tamen 630
← Önceki Perde 4 · 4 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi