Thesauros Edebiyat Komedya Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 3

[Textpart 3]
Ni instigemus etiam ut nullus locus relinquatur preci?
PHAEDRIA
Alius ab oculis meis illam in ignotum hinc abducet locum? Hem!
 
Tum igitur dum licet dumque adsum loquimini mecum, Antipho;
 
Contemplamini me. 550
ANTIPHO
Quamobrem? aut quidnam facturus es cedo? 550
PHAEDRIA
Quoquo hinc asportabitur terrarum certum est persequi,
 
Aut perire.
GETA
Di bene vertant, quod agas; pedetentim tamen.
ANTIPHO
Vide si quid opis potes afferre huic.
GETA
Si quid? quid?
ANTIPHO
Quaere, obsecro,
 
Ne quid plus minusve faxit quod nos post pigeat, Geta.
GETA
Quaero. Salvus est, ut opinor; verum enim metuo malum. 555
ANTIPHO
Noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus.
GETA
Quantum tibi opus est argenti? loquere.
PHAEDRIA
Solae triginta minae.
GETA
Triginta? hui percara est, Phaedria.
PHAEDRIA
Istaec vero vilis est.
GETA
Age, age; inventas reddam.
PHAEDRIA
O lepidum!
← Önceki Perde 3 · 8 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi