Thesauros Edebiyat Komedya Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 3

[Textpart 2]
At nunc dicam quod libenter audias.
DORIO
Loquere, audio.
PHAEDRIA
Nequeo te exorare ut maneas triduum hoc? Quo nunc abis?
DORIO
Mirabar si tu mihi quicquam afferres novi. 490
ANTIPHO
Hei, metuo lenonem ne quid—suo suat capiti.
GETA
Idem ego metuo.
PHAEDRIA
Non mihi credis?
DORIO
Hariolare.
PHAEDRIA
Sin fidem do.
DORIO
Fabulae.
PHAEDRIA
Foeneratum istuc beneficium tibi pulchre dices.
DORIO
Logi.
PHAEDRIA
Crede mihi, gaudebis facto: verum hercle hoc est.
DORIO
Somnia.
PHAEDRIA
Experire; non est longum. 495
DORIO
Cantilenam eandem canis. 495
PHAEDRIA
Tu mihi cognatus, tu parens, tu amicus, tu—
DORIO
Garri modo.
PHAEDRIA
Adeone ingenio esse duro te atque inexorabili
 
Ut neque misericordia neque precibus molliri queas?
← Önceki Perde 3 · 3 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi