Thesauros Edebiyat Komedya Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 3

[Textpart 1]
Enimvero, Antipho, multimodis cum istoc animo es vituperandus. 465
ANTIPHO
Itane te hinc abisse et vitam tuam tutandam aliis dedisse?
 
Alios tuam rem credidisti magis quam tete animadversuros?
 
Nam, ut ut erant alia, illi certe quae nunc tibi domi est consuleres,
 
Ne quid propter tuam fidem decepta pateretur mali,
 
Cuius nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae. 470
GETA
Equidem, here, nos iam dudum hic te absentem incusamus qui abieris.
ANTIPHO
Te ipsum quaerebam.
GETA
Sed ea causa nihilo magis defecimus.
ANTIPHO
Loquere, obsecro; quonam in loco sunt res et fortunae meae?
 
Numquid patri subolet?
GETA
Nihil etiam.
ANTIPHO
Et quid spei porro est?
GETA
Nescio.
ANTIPHO
Ah.
GETA
Nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti. 475
ANTIPHO
Nihil fecit novi. 475
GETA
Tur Phormio itidem in hac re, ut in aliis, strenuum hominem praebuit.
ANTIPHO
Quid is fecit?
GETA
Confutavit verbis admodum iratum patrem.
← Önceki bölüm Perde 3 · 1 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi