Thesauros Edebiyat Komedya Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 2

[Textpart 1]
Tu servus: verum, si cognata est maxime, 295
DEMIPHO
Non fuit necesse habere: sed, id quod lex iubet,
 
Dotem daretis; quæreret alium virum.
 
Qua ratione inopem potius ducebat domum?
GETA
Non ratio, verum argentum deerat.
DEMIPHO
Sumeret
 
Alicunde. 300
GETA
Alicunde? nihil est dictu facilius. 300
DEMIPHO
Postremo, si nullo alio pacto, foenore.
GETA
Hui, dixti pulchre: siquidem quisquam crederet
 
Te vivo.
DEMIPHO
Non, non sic futurum est: non potest.
 
Egone illam cum illo ut patiar nuptam unum diem?
 
Nihil suave meritum est. Hominem commonstrarier 305
 
Mihi istum volo, aut ubi habitet demonstrarier.
GETA
Nempe Phormionem?
DEMIPHO
Istum patronum mulieris.
GETA
Iam faxo hic aderit.
DEMIPHO
Antipho ubi nunc est?
PHAEDRIA
Foris.
← Önceki Perde 2 · 5 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi