Thesauros Edebiyat Komedya Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Quid rei gerit? 145
GETA
Sic tenuiter. 145
DAVUS
Non multum habet 145
 
Quod det fortasse.
GETA
Immo nihil nisi spem meram.
DAVUS
Pater eius rediit an non.?
GETA
Nondum.
DAVUS
Quid? senem
 
Quoad exspectatis vestrum?
GETA
Non certum scio;
 
Sed epistolam ab eo allatam esse audivi modo,
 
Et ad portitores esse delatam: hanc petam. 150
DAVUS
Numnquid, Geta, aliud me vis?
GETA
Ut bene sit tibi.
 
Puer, hens. Nemone huc prodit? Cape, da hoc Dorcio.
[Textpart 3]
Adeon rem redisse ut qui mihi consultum optime velit esse,
ANTIPHO
Phaedria, patrem ut extimescam, ubi in mentem eius adventi venit?
 
Quod ni fuissem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit. 155
PHAEDRIA
Quid istuc est?
ANTIPHO
Rogitas, qui tam audacis facinoris mihi conscius sis?
← Önceki Perde 1 · 8 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi